monumenta.ch > Augustinus > sectio 36

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 104, 36
Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei , ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: 'Mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra iudicia eius. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Iacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.' Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.